FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141  
142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   >>   >|  
facto neque ipse incertus inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur, et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum, quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius hae res fuerint intellegitur. Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per "antistoichon" uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28) dictum esse (fr. 112) uoluit. Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII 16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos _senatuis fluctuis domuis_ similia uel (V 21, 6) formas _pluria_ et _conpluria_ probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut paucis exemplis defungar: _ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant_ (Seru. in Aen. I 449), _amoena quasi amunia hoc est sine fructu_ (Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5) _freni a frendere dicti_ (Seru. Aen. VIII 230), _hilum Varro ait significare medullam eius ferulae quam graeci_ "asphodelon" _uocant, et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos_ "oude gru" (Isid. orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus p. 376 haec _uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae uel futurae longitudinis_ eadem esse ac _protinam a protinus continuitatem significans_ nisi ipse adscripsisset librum de l.l. VII (107 p. 385), ita di
PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141  
142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   >>   >|  



Top keywords:

protinus

 
libris
 
formas
 

qualia

 
Varroni
 
protinam
 
alterum
 

uelant

 

reuoluuntur

 

expectabit


fructu
 

amoena

 

ualuae

 

amunia

 
Gellius
 
exemplis
 

conpluria

 

pluria

 

probasse

 
sciens

genetiuos
 

domuis

 

fluctuis

 

similia

 
Isidori
 

paucis

 

constabat

 
senatuis
 

defungar

 
pertinere

neglexi
 

Varronem

 

reliquas

 

etymologias

 

medullam

 
exempla
 

protulisse

 

crederes

 

Nonium

 
quaedam

quorum

 

testimonia

 

contempsi

 

ficticia

 
neglegentia
 

deprauata

 

stupore

 
librum
 

adscripsisset

 

significans