FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  
p. 59 O. Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H. p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.: _calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius_ (Aen. XI 714): _ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen. cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura quam_, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis mentem non adsecutus est scriptor (cf. de _x_ littera supra p. 124). 63 p. 31 O.: _compago gen. fem., ut Varro: haec compages_. 312 p. 99 H. p. 53 O.: _stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas_, cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class. auct. VII p. 581. Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris *de utilitate sermonis*, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34) ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de l.l. VIIII 48 p. 490: cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem sed quae utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus, quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit. persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint, utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque conprobauit ualidissimis argumentis, quo
PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  



Top keywords:

utilitatis

 

Varronis

 

partem

 

utilitatem

 

analogiam

 

Virgilius

 

quidem

 

libris

 

pallio

 
simile

confer

 
nomina
 
similia
 

uirilia

 
muliebria
 

debemus

 

quibuscum

 

similis

 
habebit
 

sequendum


similitudinem

 

factam

 

orationem

 
oratio
 
introducta
 

opponit

 

similitudini

 

inquiunt

 

concedo

 

uestimentum


mulierum

 
proportione
 

stolae

 

uirili

 

similitudines

 

sequemur

 

uirilis

 

tunica

 
pallium
 

octauo


conplectitur
 
contra
 

dicenda

 

latina

 

lingua

 

quoque

 

idemque

 
docuisse
 

uidetur

 
utramque