FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139  
140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   >>   >|  
huius. minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile. VIII 23 p. 407: cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas (quae cuius modi sint aperietur infra{132}), quod utraque declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a similibus similiter essent declinata quas appellarunt "analogias", alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam uocant "ano:malian", cum ut ego arbitror utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia. de eadem igitur re{133} hos libros conscripsit. num uero eis quasi praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non potest. e libro secundo (fr. 109) picem{134} singulariter tantum dici legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller ed. Varr. p. 264. Ritschl l.s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum ad ea quae de l.l. VIIII 37 p. 482. X 83 p. 590 exponuntur, quod enim natura non subest deest multitudinis casus. Footnote 132: cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina. Footnote 133: G. Boissier etude sur la uie et les ouvr. de M.T. Varron p. 130 errat cum scribit _le de similitudine uerborum, qui etait sans doute quelque traite sur les synonymes_. ne uero mirere quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat aut refutare lubeat. Footnote 134: E Charisi uerbis _pix singulariter dicitur ut ait Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III 450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras_ effecit grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F.G. Ottone Gissae 1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): _pix gen. fem. ut Varro: Idaeasque pices_. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H.
PREV.   NEXT  
|<   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139  
140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   >>   >|  



Top keywords:

libros

 

Footnote

 

declinatione

 

dissimile

 

simile

 

lingua

 

latina

 

putarent

 

uerborum

 
Idaeasque

singulariter

 
similitudine
 
librum
 

utrumque

 
potest
 

naturali

 

dicitur

 

uocabulorum

 
quamuis
 

natura


uoluntaria

 

scribit

 

Varron

 
subest
 
quelque
 

exponuntur

 

multitudinis

 

doctrina

 

impositionem

 

decurritur


traite

 
naturam
 

Boissier

 

uoluntatem

 

declinationem

 

lubeat

 

Halieutica

 

deinde

 
Mauritio
 

grammaticus


effecit
 
incertus
 

generibus

 

nominum

 

plenior

 

Gissae

 

Ottone

 
editus
 

unguine

 
uolumine