FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  
cod._) in cithara aut tibia (quia _cod._) aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum. minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium rerum initia obscura et "mese:n" initium cantus esse, quae nescio an ad concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l.l. p. 109., deinde omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1) nisi hic flexam quam omittit "mese:n" nominauit uel generaliter uocis humanae sonos intellexit{39} (cf. classical journ. XI p. 73). praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius (de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione excoluit: 'ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte _cod._) moueri arbitratur, neque hoc (hic _cod._) facile fieri sine media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se'. in quibus uerba _eamque acutam plerumque esse potius quam grauem_ aut tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit. acrius locum intuenti et a uerbis _quod ea propius utramque est_ proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam igitur _eamque acutae plerumque coiisse potius_ scribendum esse, sed cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere scribendum est: _eamque acutae coniunctam plerumque esse potius_, qua ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis ex seq
PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  



Top keywords:
plerumque
 
eamque
 

potius

 

grauem

 

acutae

 

quidem

 

utramque

 

praeterea

 

prosodiam

 
propius

facile
 

scribendum

 

ratione

 

flexam

 

acutam

 
mediam
 

moueri

 

uerbis

 
aliquanto
 

grauis


interdum

 

quandam

 

negleguntur

 

prorsus

 
corrigenda
 

tollenda

 

quibus

 

inepta

 

sequentibus

 

singulari


excoluit
 
ceterum
 
adsciuit
 

decretum

 

quoque

 
existimauerit
 

Theodori

 

partem

 

utraque

 
acutum

superior

 
peculiarem
 

arbitratur

 

inferior

 

suspectis

 
liberius
 
defungimur
 
procedendum
 

coniunctam

 
remedio