FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  
i'. quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: 'uerba nunc generaliter accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311) _uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur_, alter in quo est una pars orationis _lego scribo_'. Footnote 36: Seruius par.16 p. 530: 'Accentus proprie qualitas syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis inflexus. hi a graecis "proso:diai" dicuntur. ergo in hoc cognoscere debes, quaenam (quoniam _cod._) littera uocalis capit (facit _cod._) accentum secundum ordinem syllabarum cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio. Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in utroque stoicorum placita secutus{37}. longitudinem tempore et syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit. omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit, hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere scripsisse traditur: neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum{38} assaue (uoce quarum aliaue _cod._) uoce cantantium "mese:n" esse, si non in omni uocis natura esset medium minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non aduertat, cum illum qui (ilia quae _
PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  



Top keywords:
natura
 
syllabarum
 

Seruius

 

mediam

 

longitudinem

 

secundum

 

orationis

 

accentum

 

naturam

 
quoque

corpus
 

prosodiae

 

Amisenum

 

Tyrannionem

 

legimus

 
quattuor
 

praeter

 

acutam

 
grauem
 

interposita


notissimas

 

auctoritati

 

Varronem

 

eiusque

 
probasse
 

nimirum

 

statuisse

 

numerum

 

dignatus

 

excribere


probandi
 
accentus
 
diligentius
 

praecipue

 

excerpsit

 
accurate
 

omisit

 

peripateticum

 

Athenodorum

 
Dionysium

Thracem

 
adtinet
 

prosodiarum

 

uniuersum

 

agnouerint

 
Terentium
 
inuerecunde
 
tibiarum
 

chordarum

 
assaue