FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
i hanc rem aut brevissime ut Seruius par. 5 expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit, cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani{35}, quod hoc loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram partem magna eruditione insignem (par. 17-30) transeo, quam praeter aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia par.22 prolata reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (par.17) _Quot ergo sint prosodiae dicendum est._ quae enim praecedunt{36}, quamuis ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (par.24. 8) uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges tractantur, quibus cetera nituntur. Footnote 34: Quod caput non suo loco legi recte iudicauit L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285. Footnote 35: Serui uerba p. 526 par.6 sunt haec: 'Est autem forma acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen. VIII 404) dictum _ea uerba locutus_ et nobis mos est dicere _uerba aliquem fecisse_, cum omnem orationem uolumus intelleg
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:
alteram
 
partim
 

Seruius

 

particulis

 

paragraphi

 

aliquot

 

quibus

 

reliqua

 

dictum

 
Footnote

scriptore
 

Varrone

 

doctrina

 

praeter

 

prosodia

 
igitur
 

quodam

 

Varronis

 
praecedunt
 

repugnant


refero

 

quamuis

 

Varronem

 

praeterea

 
dicendum
 

prosodiae

 

interpositae

 

prioribus

 

neglectis

 

syllabarum


accentibus
 
discerni
 
tempora
 

alterius

 

facile

 
altitudinem
 

disputationis

 

paragrapho

 

superiorem

 
expositionem

spectant

 
contendas
 

obtutu

 

repetita

 

sententiae

 
principium
 
accipiendum
 
accidere
 

generaliter

 
sermonis