FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  
nius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam considerabimus. Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu uocabula latina et graeca enuntianda sint (par. 1-6), deinde nonnullis de accentus et uocis natura interpositis (par. 7. 8), quomodo romani graeca uocabula extulerint (par. 9-15). altera parte doctissime de numero accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et philosophorum testimoniis adlatis disputatur (par. 17-30). quae uero priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo similiter a Donato I 5, 1 p. 1741P. Diomede p. 426P. Prisciano de accentib. p. 1288P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam cum Maximi Victorini capite{34} de accentibus p. 1942P. ita rebus uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba _est autem forma acuti accentus..._ posuerit quae leniter mutata apud Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio (par. 1-6) cum altera (par. 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (par. 5) de graecorum uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit, quod statim prima alterius particulae (par. 9) uerba _quod ad latinos accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum_ ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in grammaticorum libris, qu
PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  



Top keywords:
uerborum
 
grammaticorum
 

altera

 

accentu

 

accentus

 

deinde

 

primum

 

potest

 

graecis

 
accentibus

uocabula
 

particulae

 

uinculo

 

prorsus

 

Seruius

 
graecorum
 

graeca

 

alterius

 
accentuum
 

exemplis


additurus

 

consentiunt

 

alterum

 

capite

 
uerbis
 

Seruium

 

Victorini

 

expilasse

 

librum

 

explicari


posteriorum
 
doctrinam
 
dubium
 

adpareat

 

haberi

 
Maximi
 

manifestum

 

exponuntur

 

fuisse

 
confecta

attinet

 
latinos
 

statiuos

 

commutabiles

 

dictum

 
integra
 
quaeritur
 
statim
 

accedit

 
ostendunt