FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  
ermo* si adspires perperam'. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent. quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum "peri pho:ne:s" referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita significare possumus, ut illis stoicorum locum "peri pragmato:n", his eorundem locum "peri pho:ne:s" scriptor persecutus sit. quae sententia non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant. quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur. Footnote 32: Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad Horat. art. poet. 202. Rufin. l.s.s.) laudantur _libri de lingua latina ad Marcellum_, ad quem libros de sermone latino scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus _de latino sermone_, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6, 10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18. 205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur. Footnote 33: cf. I.C. Ernesti lex. technol. lat. rhet. p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic. orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3, 15 sq. Incipiam *a prosodiis uel accentibus*. quas cum certo Gelli XVIII 12, 8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii 1687) p. 62 ple
PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  



Top keywords:

latino

 

libros

 

sermone

 

fuisse

 

lingua

 

latina

 
stoici
 

Footnote

 
stoicorum
 
Ernesti

Doederlein

 
technol
 
etymol
 

Charisium

 
Gellium
 

uterque

 
legimus
 

praeterea

 
laudantur
 

Marcellum


scriptos

 
tradit
 

Gellius

 

Hieronymus

 

eundem

 

ordinem

 

tuetur

 

Wasium

 

inscribitur

 

opusculo


seruauit

 

antiquae

 

doctrinae

 
refertum
 
dicunt
 

Seruius

 

Senarius

 

Accentibus

 

Oxonii

 

Seruii


licentia

 

legibus

 
ueterum
 

poetarum

 
exquisitae
 
fragmentum
 

Incipiam

 
Herenn
 
prosodiis
 

explicatas