nt praeter
Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato
(cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379.
380 Gaisf. p. 2707P.) _Varro in VII_ et continuo post _idem Varro in
eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum._ sed corrigendum esse
_UII_ in _IIII_ uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850
p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum
operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi
et grammaticorum scimus testimoniis{32} eumque eo consilio his libris
inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a
libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum _sermo_ uero
scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone:
_in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in
sermonibus Plautus_ (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a
conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 _sermo opinor est
a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum;
sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum
altero coniuncta_; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione
cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum
esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim
Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum
etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40
atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba
efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et
casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut
ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed
etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse
moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari
neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo
inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea
dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum *sermone*
quasi coniunctum uidetur.
II 59, 241 'est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut
ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut *sermo*, ut
uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique
uideantur'{33}. eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo
habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti
(cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis
grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 'rusticus fit *s
|