FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  
lia succedit.] 25. Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa* a latere meo tanquam impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram, cor ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. At ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tanquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator conjugii sed libidinis servus eram; procuravi aliam, non utique conjugem: quo tanquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animae meae, satellitio perdurantis consuetudinis, in regnum uxorium. Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris praecisione factum fuerat; sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat[150]. [Sidenote: XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.] 26. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego fiebam miserior, et tu propinquior. Aderat jam jamque dextera tua ereptura* me de coeno, et ablutura me; et ignorabam. Nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii tui, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus {102} credere noluit. Et quaerebam, si essemus immortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus? Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. Nec considerabam miser, ex qua vena mihi manaret, quod ista ipsa, foeda tamen, cum amicis dulciter conferebam; nec esse sine amicis poteram beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias! Vae animae audaci quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et reversa in tergum, et in latera, et in ventrem; et dura sunt omnia: et tu solus requies[151]. Et ecce ades, et liberas a miserabilibus erroribus, et constituis nos in via t
PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  



Top keywords:

animae

 

amicis

 

tanquam

 
gratis
 

essemus

 

judicii

 

nunquam

 
voluptatum
 

utique

 

carnalium


conjugii

 

pertinere

 
quaereremus
 

miseriam

 

idipsum

 
demersus
 

magnam

 

Nesciens

 

possem

 

oculus


carnis
 

videtur

 
considerabam
 

intimo

 

pulchritudinis

 

amplectendae

 

cogitare

 

honestatis

 
caecus
 

viveremus


restare
 

mortem

 

tractus

 

Epicurus

 
meritorum
 

credidissem

 

Epicurum

 

malorum

 
accepturum
 

fuisse


palmam

 

credere

 

succedit

 

voluptate

 
amissionis
 

terrore

 

corporis

 

perpetua

 
quaerebam
 

noluit