FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  
ua, et consolaris, et dicis: Currite; ego feram, et ego perducam, et ibi ego feram*. * * * * * {103} LIBER SEPTIMUS. Juventutis suae exordium, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi corporaliter sentire potuerit; Manichaeos ergo impie sentire probe cernit, Ecclesiae vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum erroribus revocatur; quaestione tamen, unde malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et praesertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt. [Sidenote: I. Deum cogitat tamquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.] 1. Jam mortua erat adolescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem, quanto aetate major, tanto vanitate turpior. Qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet; non te cogitabam*, Deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi; et gaudebam me hoc reperisse in fide spiritualis matris nostrae Catholicae tuae. Sed quid te aliud cogitarem non occurrebat; et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et verum Deum! et te incorruptibilem, et inviolabilem, et incommutabilem, totis medullis credebam; quia, nesciens unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest; et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabili; et quod nullam patitur per mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditiae ab acie meae mentis; et vix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat, et irruebat in aspectum meum, et obnubilabat eum: ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo, sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili praeponebam; quoniam quidquid {104} privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur: sed prorsus nihil, ne inane quidem; tanquam si corpus auferatur loco,
PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  



Top keywords:

aliquid

 

potest

 

cogitare

 

sentire

 

spatia

 

corporeum

 

diffusum

 

infinita

 

praeponebam

 

violabili


mentis
 

oculos

 

humani

 
conabar
 
corporis
 
nullam
 

reperisse

 
patitur
 

mutationem

 

deterius


matris

 

incunctanter

 

nostrae

 

Catholicae

 

spiritualis

 

violari

 

occurrebat

 

summum

 

melius

 

medullis


inviolabilem
 
incorruptibilem
 
credebam
 

incommutabilem

 

corrumpi

 

certus

 

videbam

 

nesciens

 
quomodo
 
cogitarem

abigere

 

corruptibili

 
incommutabile
 

commutabili

 
quoniam
 

quidquid

 
inviolabile
 

incorruptibile

 

infusum

 
mundum