FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119  
120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   >>   >|  
teras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et de Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, at eadem* inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat {111} quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non dicat homo: Quid est hoc? aut quid hoc? Non dicat, non dicat; homo est enim. [Sidenote: VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.] 11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam unde malum, et non erat exitus. Sed non sinebas me ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in Christo Filio tuo Domino nostro, atque* Scripturis sanctis quas Ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae, ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuae, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod [Sidenote: Ps. 37, 9-11.]_rugiebam a gemitu cordis mei_, et _ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum_. Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco illud: at ego intendebam in ea quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum; nec recipiebant* me ista ut dicerem, Sat est, et bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te autem inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subjeceras quae infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum[157], et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem, [Sidenote: Job 15, 26.]_et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei_, etiam ista infima supra me
PREV.   NEXT  
|<   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119  
120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   >>   >|  



Top keywords:

diceret

 
Sidenote
 

meorum

 

cordis

 

itaque

 

salutis

 

quaerebam

 

sufficiebat

 

animae

 

adversus


currerem

 

tempora

 

rugiebam

 

auditum

 

tumultus

 

sonabat

 

Numquid

 

infima

 

crassa

 

patiebar


sciebas

 

misericordiam

 

tacitae

 

contritiones

 

nullus

 

hominum

 

familiarissimorum

 

Dominum

 

linguam

 

cervice


Quantum

 

digerebatur

 
desiderium
 
temperamentum
 

rectum

 

creasti

 

recipiebant

 

dicerem

 

subjeceras

 

dimittebant


Superior

 

inferior

 

gaudium

 

redire

 

subdito

 

requiescendum

 

manerem

 

surgerem

 

contra

 
superbe