FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115  
116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>   >|  
totus fierem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset*? His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar: sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo [Sidenote: Ps. 6, 6.]_tibi confitetur_, dum tu potius mala pati, quam homo facere putatur. [Sidenote: IV. Deum incorruptibilem esse oportet.] 6. Sic enim nitebar invenire caetera, ut jam inveneram melius esse incorruptibile, quam corruptibile; et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. Neque enim {107} ulla anima unquam potuit, poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. Cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego jam praeponebam; poteram jam cogitatione aliquid attingere quod esset melius Deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. Ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde advertere ubi* sit malum, id est, unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo violat corruptio Deum nostrum; nulla voluntate, nulla necessitate, nullo improviso casu; quoniam ipse est Deus, et quod sibi vult bonum est, et ipse est idem bonum: corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia tua. Esset autem major, si te ipso tu ipse major esses: voluntas enim et potentia Dei, Deus ipse est. Et quid improvisum tibi qui nosti omnia, et nulla natura est, nisi quia nosti eam? Et utquid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia quae Deus est, quando si hoc esset, non esset Deus? [Sidenote: V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.] 7. Et quaerebam unde malum, et male quaerebam; et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus; sicuti est terra, et mare, et aer, et sidera, et arbores, et alia* mortalia; et quidquid in ea non videmus, sicut firmamentum coeli, insuper et omnes Angelos et cuncta spiritualia ejus; sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinavit imaginatio mea: et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam*; sive quae re vera corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus
PREV.   NEXT  
|<   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115  
116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>   >|  



Top keywords:

diabolus

 

Sidenote

 

melius

 

quidquid

 

voluntas

 

incorruptibile

 

aliquid

 

corruptibili

 

incorruptibilem

 

videbam


quaerebam
 

voluntate

 

factus

 
quando
 
creaturam
 
corpora
 

potentia

 
iterum
 

corruptio

 

substantia


Quaerit

 

cogeris

 

invitus

 

corrumpi

 

improvisum

 

dicimus

 

utquid

 

natura

 

corruptibilis

 

ordinavit


imaginatio
 
essent
 
cuncta
 

spiritualia

 

massam

 

grandem

 

spiritibus

 

distinctam

 
generibus
 
corporum

Angelos

 

universam

 
cernere
 

possumus

 
spiritus
 

conspectu

 
inquisitione
 

constituebam

 

sicuti

 
videmus