FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  
facta sunt, et premebant, et nusquam erat laxamentum et {112} respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et haec de vulnere meo creverant, quia [Sidenote: Ps. 88, 11]_humiliasti tanquam vulneratum_, _superbum_; et tumore meo separabar abs te[158], et nimis inflata facies claudebat oculos meos. [Sidenote: VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.] 12. Tu vero, Domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis: quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea; et stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata mentis meae, acri collyrio salubrium dolorum meorum de die in diem sanabatur. [Sidenote: IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.] 13. Et primo volens ostendere mihi quam [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 2, 6.]_resistas superbis, humilibus autem des gratiam_, et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum[159] libros ex Graeca lingua in Latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod [Sidenote: Joh. 1, 1-5.]_in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt_. Et quia hominis anima quamvis _testimonium perhibeat de lumine, non est_ tamen ipsa _lumen_[160]; sed tamen Verbum Deus _est lumen {113} erum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum_. Et quia [Sidenote: Ver. 9-12.]_in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit_. Quia vero _in propria sua venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus_; non ibi legi. 14. Item legi ibi quia Verbum Deus, [Sidenote: Ver. 13.]_non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque
PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

Verbum

 

factum

 

aeternum

 

principio

 

hominem

 

misericordia

 

receperunt

 

Platonicorum

 

mundus


demonstrata
 

hominibus

 

multiplicibus

 
humilitatis
 
quanta
 
omnino
 

multis

 
superbis
 

humilibus

 

gratiam


verbis

 

resistas

 

quidem

 

turgidum

 

quosdam

 

immanissimo

 

procurasti

 

suaderi

 

quemdam

 

libros


Graeca
 
homines
 
versos
 

Latinam

 

lingua

 

habitavit

 

tenebris

 

quotquot

 
potestatem
 
factus

cognovit

 

propria

 
filios
 

sanguine

 
voluntate
 

credentibus

 
nomine
 

mundum

 

tenebrae

 
comprehenderunt