FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  
finxeram: et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram; sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam. Te autem, Domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum: tanquam si mare esset ubique, et undique per immensa infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen; plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam tuam finitam, te infinito plenam putabam, et dicebam: Ecce Deus, et ecce quae creavit Deus, et bonus Deus, atque his validissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creavit, et ecce quomodo {108} ambit atque implet ea. Ubi ergo malum, et unde, et qua huc irrepsit? Quae radix ejus, et quod semen ejus? An omnino non est? Cur ergo timemus et cavemus quod non est? Aut si inaniter timemus, certe vel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor: et tanto gravius malum, quanto non est quod timeamus, et timemus. Idcirco aut est malum quod timemus, aut hoc malum est quia timemus. Unde est igitur, quoniam Deus fecit haec omnia, bonus bona? Majus quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. Unde est malum? An unde fecit ea*, materies aliqua mala erat, et formavit atque ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non converteret? Cur et hoc? An impotens erat totum vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit ut nulla esset omnino? Aut vero existere poterat contra ejus voluntatem? Aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum, sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? Aut jam si subito aliquid voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum, verum et summum et infinitum bonum. Aut si non erat bene ut non aliquid boni etiam fabricaretur*, et conderet qui bonus erat; illa sublata et ad nihilum redacta materia quae mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet. Non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea, quam non ipse condiderat, adjuvaretur materia. Talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis, et non inventa veritate: stabiliter tamen haerebat in corde meo, in catholica Ecclesia fides Christi tui Domini et Salvatoris nostri; in multis quidem adhuc informis, et praeter
PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  



Top keywords:

aliquid

 

timemus

 
infinitum
 
finitam
 

omnipotens

 

creavit

 
materia
 

quantum

 

omnino

 
potius

voluit
 

summum

 

facere

 

quidem

 

subito

 

remaneret

 

placuit

 

existere

 

poterat

 

omnipotentia


contra

 
voluntatem
 
spatia
 

Postremo

 

temporum

 
infinita
 

aeterna

 

veritate

 

inventa

 
stabiliter

haerebat
 
mortis
 

timore

 
ingravidato
 

misero

 

mordacissimis

 
catholica
 

multis

 

nostri

 

informis


praeter

 

Salvatoris

 
Domini
 

Ecclesia

 

Christi

 

pectore

 

volvebam

 
conderet
 

sublata

 

nihilum