si ualidum sonum edere. quod approbat etiam loquendi 70
consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrahimus ne
onerent aurem. nam unde est, quod amasti dicimus libentius
quam amauisti et nosti quam nouisti, et abiit non abiuit et in
hunc modum innumerabilia? ergo cum dicimus uim, sonus
uerbi ut dictum est quasi ualidus congruit rei quam significat. 75
iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est
quia uiolenta sunt, dicta uincula possunt uideri et uimen,
quo aliquid uinciatur. inde uites, quod adminicula quibus
innituntur nexibus prendunt. hinc iam propter similitudinem
incuruum senem uietum Terentius appellauit. hinc 80
terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, uia
dicitur. si autem uia, quod ui pedum trita est, magis creditur
dicta, redit origo ad illam uicinitatem. sed faciamus
a similitudine uitis uel uiminis, hoc est a flexu esse dictam.
quaerit ergo a me quispiam: quare uia dicta est, 85
respondeo: a flexu, quod flexum uelut incuruum uietum
ueteres dixerunt, unde uietos etiam quae cantho ambiantur
rotarum ligna uocant. persequitur quaerere unde uietum
flexum dicatur, et hic respondeo a similitudine uitis.
instat atque exigit, unde ita sit uitis nomen; dico: quod 90
uinciat ea quae compraehenderit. scrutatur ipsum uincire
unde dictum sit; dicemus a ui. Vis quare sic appellatur
requiret; reddetur ratio quod robusto et quasi ualido sono
uerbum rei quam significat congruit. ultra quod requirat
non habet. quot modis autem origo uerborum corruptione 95
uocum uarietur, ineptum est persequi.
65 cunabula uerborum _C_ || sementum _BDP_
se{~m}ttu{~u} _C_ || 66 quisque _P_ || 67 quidquam
_P_ || syblabas _D_ || 68 {.}u{.} littera _B_ quinta
littera _C_ || obtinent _C_ || 69 primae _DP_ prime
_C_ primae syllabae _B_ || uafer _suprascr._ fer
_a man. rec. P_ || grassum _D_ || 71 eas _BCD_ eam
_P_ || 72 honerent _CP_ || unde _BD_ inde _CP_ ||
73 habiit _D_ || habiit non habiuit _utroque loco
deleto_ h _C_ || non] quam _P_ || 74 hunc _corr. ex_
hoc _C_ || 75 quasi _corr. ex_ quae si _C_ quaesi
_D_ || ualidius _BCDP_ || 77 uiolentia _B_ ||
possint _B_ || 78 quo aliquid uinciatur _om. B_ ||
amminicula _B_ || 79 innituntur _corr. ex_
inmituntur _C_ || prendunt _corr. ex_ prendent _uel_
prendont _C_ praendunt _B_ || 80 Terentius]
_Eun. IIII 4, 21_ || 81 iter
|