FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  
corde in Aegyptum_, _et_ curvans imaginem tuam, animam suam ante [Sidenote: Ex. 32, 1-6. et Ps. 105, 19. 20.]_imaginem vituli manducantis fenum_. Inveni haec ibi, et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut [Sidenote: Rom. 9, 13.]_major serviret minori_; et vocasti Gentes in haereditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum quod ab Aegypto voluisti[163] ut auferret populus tuus, quoniam tutum erat, ubicumque erat. [Sidenote: Ex. 3, 22; et 11, 2.]Et dixisti {115} Atheniensibus per Apostolum tuum, quod [Sidenote: Act. 17, 28.]_in te vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt_: et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui [Sidenote: Rom. 1, 25.]_transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori_. [Sidenote: X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.] 16. Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te; et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque oculo animae meae, supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem* incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni carni[164]; nec quasi ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat; sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam sicut oleum super aquam, nec sicut coelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam; et qui novit eam, novit aeternitatem. Charitas novit eam. O aeterna veritas, et vera charitas, et chara aeternitas[165]! tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis[166], tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me. Et cognovi quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam_ meam; et dixi: Numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spatia diffusa est
PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 
quoniam
 
viderem
 
veritatem
 

veritas

 

cognovi

 

animae

 

mentem

 

tanquam

 

factus


imaginem

 

animam

 

aeternitatem

 

Charitas

 

aeterna

 

inferior

 

manducantis

 
suspiro
 
charitas
 

aeternitas


vituli

 

totumque

 
occuparet
 

magnitudine

 

omnibus

 

superior

 
clarius
 

multoque

 

terram

 
coelum

claresceret

 
primum
 

iniquitate

 

erudisti

 
hominem
 

mutaberis

 

mutabis

 

manducabis

 

carnis

 

tabescere


fecisti

 
infinita
 
finita
 

locorum

 

spatia

 

diffusa

 

Aegyptum

 

araneam

 

Numquid

 
cresce