FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172  
173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   >>   >|  
t, sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur*, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur. [Sidenote: X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.] 17. At vero cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit; sonorum quidem quibus haec verba {176} confecta sunt imagines teneo, et eos per auras* cum strepitu transisse ac jam non esse scio. Res vero ipsas quae illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi, neque uspiam vidi praeter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas; quae unde ad me intraverint, dicant si possunt*. Nam percurro januas omnes carnis meae, nec invenio qua earum ingressae sint. Quippe oculi dicunt: Si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt. Nares dicunt: Si oluerunt, per nos transierunt. Dicit etiam sensus gustandi: Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit: Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi. Unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi, et commendavi ei, tanquam reponens unde proferrem cum vellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem? [Sidenote: XI. Quid sit discere.] 18. Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus sicuti sunt per seipsa intus cernimus; nisi ea quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere, atque animadvertendo curare, ut tanquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam familiari intentioni facile oc
PREV.   NEXT  
|<   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172  
173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   >>   >|  



Top keywords:
memoria
 

imagines

 

sensus

 
memoriam
 

dicunt

 

tanquam

 

discere

 

contrectavi

 

sonaret

 

Sidenote


vellem

 
commendavi
 

approbavi

 
alieno
 
recognovi
 

reponens

 

proferrem

 

oluerunt

 

transierunt

 

gustandi


indicatae

 

sonuerunt

 

coloratae

 

nuntiavimus

 

interroges

 
Nescio
 

quomodo

 

didici

 

intraverunt

 

Tactus


corpulentum

 

indicavi

 
credidi
 

retrusa

 

indisposite

 

passim

 

continebat

 

cogitando

 

colligere

 

cernimus


haurimus
 
imaginibus
 

sicuti

 

seipsa

 

animadvertendo

 
curare
 

familiari

 
latitabant
 
intentioni
 

facile