FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  
t confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua*, et dicant: [Sidenote: Ps. 34, 10.]_Domine, quis similis tibi? Dirupisti vincula mea, [Sidenote: Ps. 115, 17.]sacrificem tibi sacrificium laudis._ Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt haec: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, et [Sidenote: Job 1, 10.]_undique circumvallabar abs te_. De vita tua aeterna certus eram: quamvis eam [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in aenigmate et quasi per speculum videram_; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et [Sidenote: Ib. 5, 7.]_mundandum erat cor a fermento veteri_; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. {126} 2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et [Sidenote: Ps. 25, 8.]_decore domus tuae quam dilexi_; sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines [Sidenote: 1 Cor. 7.]_sic_ esse _ut ipse erat_. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in caeteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod* et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitae conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse [Sidenote: Mat. 19, 12.]_spadones qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum_; sed, _Qui potest_, inquit, _capere, capiat_. [Sidenote: Sap. 13, 1.]_Vani sunt certe omnes homines quibus non inest De
PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

homines

 

propter

 

quamvis

 

substantia

 

Audieram

 

inflammantibus

 

saeculo

 
displicebat
 

agebam


cupiditatibus
 

potest

 

gravem

 
coelorum
 

regnum

 
servitutem
 
inquit
 

honoris

 

pecuniae

 

tolerandam


solebant

 

Ecclesiam

 
conferenti
 

aestus

 
quibus
 

proferret

 

volebam

 

Videbam

 
capiat
 

capere


plenam

 

affecto

 

ambulandum

 

delectabant

 

volens

 

nolebam

 

maxime

 

melius

 
congruere
 
conjugari

exhortaretur

 

marcidis

 

caeteris

 

volvebar

 

molliorem

 

languidus

 

tabescens

 

infirmior

 

eligebam

 

Apostolus