FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157  
158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   >>   >|  
rum vitam, haec earum linguam, veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quae matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent; docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. Quae observabant, expertae gratulabantur; quae non observabant, subjectae vexabantur. 20. Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversum se irritatam sic evicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille, et matri obtemperans, et curans familiae disciplinam, et concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiae suavitate vixerunt. {160} 21. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia quando praesenti amicae de absente inimica per acida colloquia cruditas* exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere; cum contra homini* humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit; qualis illa erat, docente te magistro intimo in schola pectoris. 22. Denique etiam virum suum jam in extrema vita ejus temporali lucrata est tibi, nec in eo jam fideli planxit quod in nondum fideli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis eor
PREV.   NEXT  
|<   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157  
158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   >>   >|  



Top keywords:
loquendo
 

invicem

 

quibus

 
observabant
 

domestica

 

fideli

 

proderet

 

amicae

 

discordia

 

quando


praesenti

 
exhalatur
 

alteri

 
altera
 
reconciliandas
 

Parvum

 

valeret

 

odiorum

 

inimica

 

colloquia


cruditas

 

indigesta

 

absente

 

misericordia

 

donaveras

 
grande
 

creasti

 

quoque

 

mancipio

 

dissidentes


discordes

 

audiret

 
utraque
 

amarissima

 

qualia

 

eructare

 

pacificam

 

animas

 

quaslibet

 

poterat


praebebat
 
turgens
 

pectoris

 

schola

 

intimo

 
Denique
 

extrema

 
magistro
 
exstinguere
 

studuerit