FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143  
144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   >>   >|  
uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo {141} sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore? Nonne diversae voluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum arripiamus? Et omnes bonae sunt, et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. Ita etiam cum aeternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate non ponit*. [Sidenote: XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.] 25. Sic aegrotabam et excruciabar accusans memetipsum solito acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo jam exiguo tenebar, sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, Domine, severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem, et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat; et revalesceret iterum, et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus: Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam, et respirabam. Et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo minus jamjamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec tenebam, haesitans mori morti, et vitae vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat. 26. Retinebant nugae nugarum, et vanitates vanitatum* antiquae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto
PREV.   NEXT  
|<   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143  
144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   >>   >|  



Top keywords:

delectari

 
faciebam
 

tenebam

 

attingebam

 

voluntatibus

 

abrumperetur

 
tenebar
 
temporis
 

iterum

 

robustius


volvens

 

versans

 

vinculo

 

alligaret

 

memetipsum

 
acerbius
 

Dicebam

 
accusans
 

solito

 

remanserat


misericordia

 

flagella

 

ingeminans

 
timoris
 

severa

 

occultis

 

Domine

 

pudoris

 
instabas
 

revalesceret


exiguum

 

idipsum

 
rursus
 

exiguo

 

cessarem

 

jamjamque

 
suspendebat
 
Retinebant
 

vanitates

 

nugarum


avertebat
 

ampliorem

 

incutiebat

 

horrorem

 

recutiebat

 

vanitatum

 

antiquae

 
Dimittisne
 

momento

 
submurmurabant