FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167  
168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   >>   >|  
fraternis cordibus, [Sidenote: Apoc. 8, 3.]_thuribulis tuis_. Tu autem, Doine, delectatus odore sancti templi tui, [Sidenote: Ps. 50, 1.]_miserere mei secundum magnam misericordiam tuam_, propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma imperfecta mea. 6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear* non tantum coram te secreta [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultatione cum tremore_ et secreto moerore cum spe; sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum viae meae. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago _sub alis tuis_, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem {171} ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_sed neque meipsum dijudico_: sic itaque audiar. [Sidenote: V. Homo sese totium non novit.] 7. [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_Tu_ enim, _Domine, dijudicas me_, quia etsi _nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est_; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero quamvis prae tuo conspectu me despiciam, aestimem me _terram et cinerem_; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe [Sidenote: Id. 13, 12.]_videmus nunc per speculum in aenigmate_, nondum _facie ad faciem_: et ideo quamdiu [Sidenote: 2 Cor. 5, 6.]_peregrinor abs te_, mihi sum praesentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, [Sidenote: 1 Cor. 10, 13.]_quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere_. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me sci
PREV.   NEXT  
|<   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167  
168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

hominis

 

nescio

 

Domine

 

aliquid

 

spiritus

 

hominum

 

quibus

 
valeam
 

serviam


confitear
 

fuerim

 

qualis

 
fecisti
 

itaque

 
audiar
 
dijudico
 

meipsum

 

dijudicas

 

totium


quibusve

 

fidelis

 
resistere
 

tentationibus

 
violari
 

tentari

 

Confitear

 

nesciam

 
Quoniam
 

sustinere


possimus

 

possumus

 

tentatione

 

exitum

 

praesentior

 

cinerem

 

terram

 

aestimem

 
despiciam
 
quamvis

conspectu

 

videmus

 

faciem

 

quamdiu

 

peregrinor

 

speculum

 

aenigmate

 

nondum

 

subdita

 

secreta