s et redemptor meus?_ Quam
suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere
metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu
et summa suavitas[211]: ejiciebas, et intrabas pro eis omni suavitate*
dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto
interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat
animus meus a curis mordacibus ambiendi, acquirendi, et volutandi atque
scalpendi scabiem libidinum; et garriebam {146} tibi claritati meae, et
divitiis meis, et saluti meae Domino Deo meo.
[Sidenote: II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad
vindemiales ferias.]
2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter
subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis*; ne ulterius
pueri _meditantes_ non _legem tuam_, non pacem tuam, sed insanias mendaces,
et bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam
paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos,
ut solemniter abscederem et redemptus a te jam non redirem venalis.
Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris,
non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam
tu nobis [Sidenote: Ps. 83, 6. 7.]_a convalle plorationis ascendentibus_,
et cantantibus canticum graduum, [Sidenote: Ps. 129, 3-5.]_dederas sagittas
acutas_, et _carbones vastatores adversum linguam subdolam_[212], velut
consulendo contradicentem, et, sicut cibum assolet, amando consumentem.
3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua[212]
transfixa visceribus; et exempla[212] servorum tuorum, quos de nigris
lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis
nostrae urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus*; et
accendebant nos valide, ut omnis ex _lingua subdola_ contradictionis flatus
inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter
_nomen tuum_, quod _sanctificasti_ per terras, etiam laudatores utique
haberet votum et propositum nostrum, jactantiae simile videbatur non
opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque
ante oculos omnium sita ante discedere*; ut conversa in factum meum ora
cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem praevenire voluerim,
multa dicerent*, quod quasi appetissem magnus videri. {147} Et quo mihi
erat istud, ut putaretur et disputaretur
|