FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142  
143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   >>   >|  
in seipsis, putando animae naturam hoc esse quod Deus est[206], ita facti sunt densiores tenebrae; quoniam _longius a te recesserunt_ horrenda arrogantia, a _te_ vero [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum_. Attendite quid dicatis, et erubescite, et [Sidenote: Ps. 33, 6.]_accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent_. Ego cum deliberabam ut jam servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae*[207]. [Sidenote: Rom. 7, 17.]_Et ideo non jam ego operabar illam, sed quod {140} habitabat in me peccatum_ de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam. 23. Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt; non jam duae, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duae naturae: una bona hac ducit; altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit, et quae ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram? nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod solent dicere, unam bonam alteram malam: aut convertentur ad verum, et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare. 24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si
PREV.   NEXT  
|<   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142  
143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   >>   >|  



Top keywords:

theatrum

 
Sidenote
 

pergat

 

mentes

 

alteram

 

volebam

 
nolebam
 
homine
 

duabus

 

quisquam


deliberet

 

reducit

 

voluntates

 

nostram

 

voluntate

 
ecclesiam
 

voluntatibus

 
naturae
 

naturam

 

contrariis


hominem

 

deliberat

 

quisque

 
dicere
 

utrumque

 

quando

 

invadat

 

alienum

 
fundum
 

utraque


altercantibus

 

veneno

 
nostrum
 

interimat

 

potest

 

credunt

 
avaritia
 
circum
 

adversantium

 

voluntatum


servet
 

negabunt

 

voluptatem

 

convincis

 

luxuria

 

pecuniam

 

redarguis

 
substantiis
 

diversis

 
contrarias