FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141  
142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   >>   >|  
s amplexatus sum genu; quia volui, feci. Potui autem velle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut vellem, possem; quia mox ut vellem, utique vellem. Ibi enim facultas ea quae voluntas, et ipsum velle jam facere erat; et tamen non fiebat: faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae, ut ad nutum* membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam* magnam in sola voluntate perficiendam. [Sidenote: IX. Unde fit ut animus imperet sibi, et resistatur.] 21. Unde hoc monstram? et quare istuc? Luceat misericordia tua; et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum, et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat animus corpori, et paret statim; imperat animus {139} sibi, et resistitur[205]. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam, ut velit, qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto vult; non ergo ex toto imperat. Nam intantum imperat, inquantum vult, et intantum non fit quod imperat, inquantum non vult. Quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia sed ipsa. Non itaque plena* imperat, ideo non est quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset. Non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit, veritate sublevatus, consuetudine praegravatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri quod deest alteri. [Sidenote: X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.] 22. [Sidenote: Ps. 67, 3.]_Pereant a facie tua_, Deus, sicuti pereunt [Sidenote: Tit. 1, 10.]_vaniloqui et_ mentis _seductores_, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere* mali sunt, cum ista mala sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: [Sidenote: Eph. 5, 8.]_Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino._ Illi enim dum volunt esse lux, non in Domino, sed
PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141  
142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   >>   >|  



Top keywords:

animus

 

imperat

 

Sidenote

 

Imperat

 

monstrum

 

vellem

 

voluntas

 

corpus

 

partim

 

alteri


voluntates

 

imperaret

 

inquantum

 
intantum
 

naturas

 

facere

 
Domino
 
asseverant
 

voluntatibus

 

duabus


contrariis

 

Manichaeos

 
Adversus
 

assurgit

 

veritate

 

sublevatus

 

aegritudo

 

consuetudine

 

praegravatus

 

volunt


contrarias

 

senserint

 

verisque

 

sentiunt

 

consenserint

 

Fuistis

 

aliquando

 

tenebrae

 

Apostolus

 

sicuti


pereunt

 

Pereant

 

vaniloqui

 
alteram
 

mentium

 

duarum

 

mentis

 

seductores

 
deliberando
 
animadverterint