FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138  
139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   >>   >|  
io nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde et incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, [Sidenote: Mat. 5, 3.]_spiritu pauperes, qualium est regnum coelorum_, et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonii. Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia[200] saeculari servire tibi: erant* autem ex eis quos dicunt Agentes[201] in rebus. Tunc subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: "Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaerimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quando* istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio." Dixit hoc, et turbidus parturitione novae vitae, reddidit oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi in videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et volvit fluctus cordis sui, {136} infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus, ait amico suo: "Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari." Respondit ille, adhaerere se socium* tantae mercedis tantaeque militiae. Et ambo jam tui, aedificabant turrim sumptu idoneo [Sidenote: Luc. 14, 26-35.]_relinquendi omnia sua et sequendi te_. Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in eumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod jam* declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt ne sibi molesti essent, si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat*, atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in pal
PREV.   NEXT  
|<   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138  
139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   >>   >|  



Top keywords:

nostra

 

seorsum

 

oculos

 

Sidenote

 

quando

 

servire

 

adhaerere

 

imitari

 
adversari
 

Respondit


aggredior
 

statui

 

abrupi

 
mutabatur
 

legebat

 
paginis
 
videbas
 

exuebatur

 

reddidit

 

turbidus


parturitione

 

infremuit

 
socium
 

aliquando

 
discrevit
 

meliora

 

decrevitque

 

cordis

 
fluctus
 

apparuit


Namque

 

volvit

 

jamque

 

idoneo

 

petiverunt

 

firmata

 

molesti

 

essent

 
recusarent
 
adjungi

proposito

 

placito

 

narrato

 

quoque

 

voluntas

 

nihilo

 

mutati

 

trahentes

 

orationibus

 

commendaverunt