FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137  
138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   >>   >|  
quorum pondere gemebam*. Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico subdoceret, et vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebut nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc saeculum majoribus, devitans {134} in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid, vel legendum vel audiendum de sapientia. 14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus* quidam civis noster inquantum Afer, praeclare in palatio militans[195]: nescio quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quae ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod eas et solas prae oculis meis Litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de Antonio[196] Aegyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia[197] tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, et ille quia inaudita nobis erant. 15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges[198], {135} et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta eremi, quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani[199] plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambros
PREV.   NEXT  
|<   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137  
138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   >>   >|  



Top keywords:

quorum

 

volebat

 
Nebridius
 

posset

 
nostro
 

nostram

 
aliquid
 
indicassem
 

ecclesia

 

orationibus


diuturnis
 
crebris
 

Antonio

 

Aegyptio

 

monacho

 
narrante
 

prosternebatur

 

Scripturis

 
maximam
 

impendere


Christianus

 

arridens

 
intuens
 

gratulatorie

 

miratus

 

conterebat

 

inopinate

 
Paulum
 
putaverat
 

professio


libris

 

quippe

 

apostolum

 
fidelis
 
aperuit
 

comperisset

 

excellenter

 
oculis
 

Litteras

 

invenit


repente

 
greges
 

monasteriorum

 
devolutus
 

suaveolentiae

 
Ecclesia
 

mirabamur

 

inaudita

 

fratribus

 

moenia