Sidenote: 1 Cor. 3,
11.]_aedificans_ charitas a _fundamento_ humilitatis, _quod est Christus
Jesus_? Aut quando illi libri docerent me eam? In quos me propterea,
priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut
imprimeretur memoriae meae quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in
Libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur
vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter
praesumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes
qua, et viam[180] ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed
et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in
earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina
incidissem; fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in
affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris
eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.
[Sidenote: XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in
Platonicis.]
27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et prae
caeteris apostolum Paulum; et perierunt illae quaestiones in quibus mihi
aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et
Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum
castorum, et [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultare cum tremore_ didici. Et
coepi*, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione
gratiae tuae[181] dici; ut qui videt, [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_non sic
glorietur quasi non acceperit_, non solum id quod videt, sed etiam ut
videat: (_quid enim habet quod non accepit?_) et ut te, qui es semper idem,
non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et _qui de
longinquo videre non potest_, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et
teneat; quia etsi [Sidenote: Rom. 7, 22. 23.]_condelectetur homo legi Dei
secundum interiorem hominem_, quid faciet de _alia lege in membris suis,
repugnante legi mentis suae, et se captivum ducente in lege peccati, quae
est in {123} membris ejus_? [Sidenote: Dan. 3, 27-32.]_Quoniam justus es_,
Domine; nos autem _peccavimus, inique fecimus, impie gessimus_, et gravata
est super nos manus tua, et juste _traditi sumus_ antiquo peccatori
praeposito mortis; quia persuasit voluntati nostrae similitudinem
voluntatis suae, qua [Sidenote: Joh. 8, 44.]_in veritate tua non stetit.
Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus_,
|