FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151  
152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   >>   >|  
quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?_ Dilexeram enim vanitatem, et quaesieram mendacium. Et tu, Domine, jam [Sidenote: Ver. 4.]_magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis_, et [Sidenote: Eph. 1, 20.]_collocans ad dexteram tuam_, unde [Sidenote: Luc. 24, 49.][Sidenote: Joh. 14, 16. 17.][Sidenote: Act. 2, 1-4.]_mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis_: et miserat eum jam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in coelum. Ante autem [Sidenote: Joh. 7, 39.]_Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus_. Et clamat propheta*: _Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum._ Clamat, _quousque_; clamat, _scitote_: et ego tamdiu nesciens "vanitatem dilexi, et mendacium quaesivi;" et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus* enim quae pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meae. Quae utinam audissent qui adhuc usque "diligunt vanitatem et quaerunt mendacium." Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis [Sidenote: Rom. 8, 34.]_mortuus est pro nobis, qui_ te _interpellat pro nobis_. 10. Legebam: _Irascimini, et nolite peccare._ Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de caetero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat[223], sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et [Sidenote: Rom. 2, 5.]_thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii tui_. Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole[224] quaerebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quae videntur et temporalia[225] sunt, et imagines eorum {152} famelica[226] cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia[227], et dicant: _Quis ostendet nobis bona?_ Et dicamus, et audiant: _Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine._ Non enim [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumen_ nos sumus _quod illuminat omnem hominem_; sed illuminamur a te, ut qui [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebrae_, simus _lux in te_. O si viderent internum aeternum*, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in ocul
PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151  
152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 
mendacium
 

vanitatem

 

quoniam

 

nondum

 

scitote

 
clamat
 
diligitis
 

irasci

 

quaeritis


mortuis

 

Domine

 

Sanctum

 

judicii

 

carneis

 
oculis
 

quomodo

 
movebar
 

gentis

 

tenebrarum


peccabat

 

quaerebantur

 

natura

 
merito
 

caetero

 

praeteritis

 

peccarem

 

didiceram

 
thesaurizant
 

dicunt


irascuntur

 

revelationis

 
famelica
 

illuminamur

 

hominem

 

fuimus

 
aliquando
 
tenebrae
 

illuminat

 

vultus


ostendere
 

poteram

 

afferrent

 

frendebam

 

viderent

 

internum

 

aeternum

 
gustaveram
 

Signatum

 
audiant