Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina
Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur[236]
haeresis suae causa, qua* fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in
ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mea mater, ancilla
tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos
adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita
atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem
orientalium partium, ne populus moeroris taedio contabesceret, institutum
est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus
tuis et per caetera orbis imitantibus*.
[Sidenote: Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.]
16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti quo loco laterent
martyrum corpora Protasii et Gervasii, quae per tot annos incorrupta in
thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam
rabiem femineam, sed regiam.[237] Cum enim propalata et effossa digno cum
{156} honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos
immundi vexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus, sanabantur[238],
verum etiam quidam plures annos caecus[239], civis civitatique notissimus,
cum populi tumultuante laetitia* causam quaesisset atque audisset,
exsilivit, eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus,
impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum [Sidenote: Ps. 115,
15.]_pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum_. Quod ubi fecit,
atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde
laudes tuae ferventes, lucentes*, inde illius inimicae animus etsi ad
credendi sanitatem non applicatus*, a persequendi tamen furore compressus
est. Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut
haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? Et tamen tunc
cum ita fragraret [Sidenote: Cant 1, 3.]_odor unguentorum tuorum_, non
_currebamus post te_. Ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim
suspirans tibi, et tandem respirans*, quantum patet aura in domo fenea.
[Sidenote: VIII. Evodii conversio. Ps. 67, 7.]
17. Qui _habitare facis unanimes in domo_, consociasti nobis et Evodium
juvenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus[240] militaret; prior
nobis ad te conversus est et {157} baptizatus, et relicta militia
saeculari, accinctus in tua. [Sidenote: Matris obitus, ejusque a teneris
educatio.]Simul eramus[24
|