FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158  
159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   >>   >|  
um noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat praesentiam tuam in corde ejus, sanctae conversationis fructibus testibus[244]. Fuerat enim [Sidenote: 1 Tim. 5, 9, 4. 10.]_unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat_. [Sidenote: Gal. 4, 19.]_Nutrierat_ filios, toties _eos parturiens_, quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem ejus in te jam consociati vivebamus percepta gratia Baptismi tui, ita curam gessit quasi omnes genuisset, ita servivit quasi ab omnibus genita fuisset. [Sidenote: X. Colloquium cum matre de regno coelorum.] 23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli {161} staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum quae nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et [Sidenote: Phil. 3, 13.]_praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt extenti_, quaerebamus inter nos apud praesentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, [Sidenote: 1 Cor. 2, 9.]_quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit_. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, [Sidenote: Ps. 35, 10.]_fontis vitae qui est apud te_; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus. 24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius vitae jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu _in idipsum_[245], perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo*, et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus[246] eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi [Sidenote: Ps. 79, 2.]_pascis Israel_ in aeternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt, et quae futura sunt; et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et futurum esse non est in e
PREV.   NEXT  
|<   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158  
159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

habebat

 

quantalibet

 
omnibus
 

fontis

 

futura

 

aeterna

 

cogitaremus

 

Cumque

 

perduceretur


corporea

 
Veritatem
 

delectatio

 
sensuum
 
qualis
 

sanctorum

 

carnalium

 

hominis

 

illius

 

audivit


fluenta

 

superna

 

inhiabamus

 

ascendit

 

cordis

 
quoquo
 

aspersi

 

nostro

 

oculus

 

tantam


ardentiore

 

pascis

 
indeficientis
 

Israel

 

aeternum

 

pabulo

 

veritatis

 

ubertatis

 

regionem

 

nostras


mentes
 
transcendimus
 

attingeremus

 

sapientia

 

potius

 
fuisse
 

futurum

 
semper
 
fuerunt
 

venimus