FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161  
162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   >>   >|  
et transfluebat in lacrymas: ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum*, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus {164} juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare*; quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium, aut quasi omnimoda exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus. 30. Quid erat ergo quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum*. Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima*, et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius. 31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare coepit psalmum[250]; cui respondebamus omnis domus: [Sidenote: Ps. 100, 1.]_Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine._ Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris: cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar. {165} 32. Cum ec
PREV.   NEXT  
|<   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161  
162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   >>   >|  



Top keywords:

moriebatur

 

feminae

 

quorum

 

officium

 

religiosae

 

ibidemque

 

fratres

 

Audito

 

ageretur

 

convenerunt


curantibus

 

lacrymas

 

tempori

 
censebant
 

congruum

 

disputabam

 
fomento
 
transfluebat
 

deserendum

 

decenter


poteram

 

Domine

 
Psalterium
 

Evodius

 

arripuit

 

Cohibito

 

illius

 

cantare

 

coepit

 

Misericordiam


cantabo

 

judicium

 

Sidenote

 

psalmum

 

respondebamus

 

veritatis

 

mitigabam

 

humana

 

ordine

 

debito


conditionis

 

tantum

 

sciebam

 
premerem
 

displicebat

 

vehementer

 

nostrae

 

accidere

 
macerabar
 
tristitia