FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135  
136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   >>   >|  
. Et tamen idem ipse [Sidenote: Id. 15, 9.]_minimus Apostolorum_ tuorum, per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus; [Sidenote: Act. 13, 7. l2.]ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnae* insigne victoriae[192]. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur* Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster [Sidenote: Mat. 12, 29.]_alligavit fortem_, et videbant _vasa ejus erepta mundari_, et aptari _in honorem_ tuum, et fieri [Sidenote: 2 Tim. 2, 21.]_utilia Domino ad omne opus bonum_. [Sidenote: V. Quae remorabantur eum a conversione.] 10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Juliani {132} temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam; quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo [Sidenote: Sap. 10, 21.]_linguas infantium facis disertas_: non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quae mihi esse coeperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus, sola jucunditas certa, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. 11. Sic intelligebam, meipso experimento*, id quod legeram, quomodo [Sidenote: Gal. 5, 17.]_caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem_. Ego quidem in utroque[193]; sed magis ego in eo quod in me approbabam, quam in e
PREV.   NEXT  
|<   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135  
136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

plures

 

nomine

 
catenam
 

tenebat

 

Victorini

 

voluntate

 

adversus

 

Paulus

 

carnem


spiritus

 
inimicus
 

spiritualis

 
ferrea
 
ligatus
 

quidem

 

alieno

 

spiritum

 

perversa

 

libido


servitur

 

Quippe

 

concupisceret

 

carnalis

 

fecerat

 
constrinxerat
 

suspirabam

 

utroque

 

verbum

 

linguas


infantium

 

maluit

 
deserere
 

amplexus

 

loquacem

 

scholam

 

disertas

 

approbabam

 

vacandi

 

occasionem


invenit
 
felicior
 

fortior

 

confligebant

 

libidini

 
consuetudo
 

intelligebam

 
nondum
 
meipso
 

experimento