is suis foris a
te, et dicerent: _Quis ostendet nobis bona?_ Ibi enim, ubi* mihi iratus
eram intus in cubili, ut compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans
vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meae sperans in te,
ibi mihi dulcescere coeperas, et [Sidenote: Ps. 4, 7.]_dederas laetitiam in
corde meo_. Et exclamabam legens haec foris, et agnoscens intus; nec
volebam multiplicari[228] terrenis bonis, devorans tempora et devoratus
temporibus*, cum haberem in aeterna simplicitate[228] aliud [Sidenote: Ver.
8.]_frumentum, et vinum, et oleum_.
11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: _O in pace! o
in idipsum!_ o quid dixit; _Obdormiam et somnum capiam!_ Quoniam[229] quis
resistet nobis cum fiet sermo qui scriptus est, [Sidenote: 1 Cor. 15,
54.]_Absorpta est mors in victoriam?_ Et tu es _Idipsum_ valde _qui non
mutaris_; et in te requies obliviscens {153} laborum omnium, quoniam nullus
alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed _tu,
Domine, singulariter in spe constituisti me_. Legebam, et ardebam; nec
inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis*, latrator
amarus et caecus adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine tuo
luminosas: et super inimicis* Scripturae hujus tabescebam.
[Sidenote: Acerrimo dolore dentium subito liberatur.]
12. Quando recordabor* omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum
nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem
celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum
ingravesceret ut non valerem loqui[230], ascendit in cor meum admonere
omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodae.
Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici
affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit?
Expavi, fateor, Domine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte aetate
expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens
in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de
praeteritis peccatis meis, quae mihi per Baptismum tuum remissa nondum
erant.
[Sidenote: V. Ambrosium consulit quid legendum.]
13. Renuntiavi, peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses
venditorem verborum alium providerent; quod et tibi ego servire delegissem,
et illi professioni, prae difficultate spirandi ac dolore pectoris, non
sufficerem. Et insinuavi per litteras antist
|