FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139  
140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   >>   >|  
atium; illi autem affigentes cor coelo, manserunt in casa. Et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi. [Sidenote: VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.] 16. Narrabat haec Pontitianus: tu autem, Domine, inter verba ejus retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo ubi me posueram, dum nollem me attendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et videbam, et horrebam; et quo a me fugerem non erat. Et si conabar avertere a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi, et impingebas me in oculos meos, [Sidenote: Ps. 35, 3.]_ut invenirem iniquitatem meam et odissem_. Noveram eam, sed dissimulabam; et conhibebam[202]*, et obliviscebar. 17. Tunc vero, quanto ardentius amabam illos de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me comparatum eis oderam[203]. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant, forte duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno aetatis meae, lecto[204] Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiae; et differebam contempta felicitate terrena ad eam investigandam vacare, {137} cujus non inventio, sed vel sola inquisitio jam praeponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. At ego adolescens miser, valde miser, in exordio ipsius adolescentiae etiam petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam expleri quam exstingui. Et ieram per vias pravas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam caeteris*, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam. 18. Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi, te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet in me conscientia mea: Ubi es* lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa qua ven
PREV.   NEXT  
|<   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139  
140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   >>   >|  



Top keywords:
castitatem
 

Pontitianus

 

contempta

 
certum
 

narrabat

 

Sidenote

 

differre

 

sacrilega

 

propterea

 

pravas


putaveram

 
superstitione
 

oppugnabam

 
quaerebam
 
praeponens
 

inimice

 

caeteris

 

certus

 

quidem

 

voluptatibus


adolescens

 

ipsius

 

exordio

 

corporis

 

circumfluentibus

 
inventis
 

praeponenda

 

thesauris

 

regnisque

 

gentium


adolescentiae

 

petieram

 
sanares
 

exaudires

 

concupiscentiae

 

expleri

 

malebam

 

dixeram

 

continentiam

 

Timebam


exstingui
 
cursum
 

attriti

 

inquirendo

 

amplius

 
decennio
 

humerisque

 
premit
 
liberioribus
 

pennas