FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146  
147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   >>   >|  
ille ad {144} se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur: indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, [Sidenote: Eph. 3, 20.]_qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere_, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem, nec aliquam spem hujus saeculi, stans in ea regula fidei[210] in qua me ante tot annos ei revelaveras. [Sidenote: Ps. 29, 12.]_Et convertisti luctum ejus in gaudium_ multo uberius quam voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat. * * * * * {145} LIBER NONUS. Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricae professionem, sed non ante transactas vindemiales ferias quae proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quaeque ibidem defungitur, anno aetatis suae 56, Augustini 33. [Sidenote: I. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.] 1. [Sidenote: Ps. 115, 16. 17.]_O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam* laudis._ Laudet te cor meum et lingua mea, et [Sidenote: Ps. 34, 10. 3.]_omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi?_ Dicant, et responde mihi, et _dic animae meae, Salus tua ego sum._ Quis ego, et qualis ego? Quid non mali aut facta mea*; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod volebas*. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem [Sidenote: Mat. 11, 30.]_leni jugo tuo,_ et humeros _levi sarcinae tuae,_ Christe Jesu, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_adjutor meu
PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146  
147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

Domine

 

servus

 

sanctos

 

vincula

 

sacrificabo

 

laudis

 

hostiam

 
Laudet
 

Ostiam


lingua
 

Monnica

 

amicis

 
Disrupisti
 

compendio

 
dicant
 
miseriam
 

bonitatem

 

agnoscens

 

Augustini


quaeque

 

ibidem

 
filius
 

exhibet

 
ancillae
 

defungitur

 

aetatis

 

Laudat

 
evocatum
 

secreto


momento

 

liberum

 

subderem

 

arbitrium

 

altoque

 

volebas

 

tempore

 

annoso

 
cervicem
 
Christe

adjutor

 

sarcinae

 

humeros

 

volebam

 

qualis

 

repetens

 

voluntas

 

Dicant

 

similis

 

responde