FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131  
132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   >>   >|  
i scientia; nec de his quae videntur bona, potuerunt invenire eum qui est._ At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam eam; et contestante universa creatura tua[183], inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque* unum Deum, per quod creasti omnia. Et est aliud genus impiorum, qui _cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt_. In hoc quoque incideram; et [Sidenote: Ps. 17, 36.]_dextera tua suscepit me_, et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: [Sidenote: Job 28, 28.]_Ecce pietas est sapientia_; et, [Sidenote: Prov. 3, 7.]_Noli velle videre sapiens_; quoniam [Sidenote: Rom. 1. 21, 22.]_dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt_. Et [Sidenote: Mat. 13, 46.]_inveneram_ jam _bonam margaritam_; et _venditis omnibus quae haberem, emenda_ erat, et dubitabam. [Sidenote: II. De Victorino rhetore converso.] 3. Perrexi ergo ad Simplicianum[184], patrem in accipienda gratia* tua tunc[185] episcopi Ambrosii*, et quem vere ut patrem {127} diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena _fallaciarum_ et deceptionum [Sidenote: Col. 2, 8.]_secundum elementa hujus mundi_: in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum[186]. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, [Sidenote: Mat. 11, 25.]_sapientibus absconditam et revelatam parvulis_, Victorinum[187] ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat: de quo ille mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat*; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populos jam et omnigenum deum monstra*, et Anubem latratorem, quae aliquando "Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam" tela tenuerant[188], et a se victis jam Roma supplicabat[189]; quae ista senex Victorinus tot annos ore te
PREV.   NEXT  
|<   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131  
132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

philosophorum

 

patrem

 
omnibus
 

Victorinus

 

Verbum

 

inveneram

 

sapientibus

 

absconditam

 

parvulis


Victorinum

 
revelatam
 

humilitatem

 
Christi
 
tenuerant
 

recordatus

 

narravit

 

contraque

 

silebo

 

Venerem


noverat

 

exhortaretur

 

familiarissime

 

Minervam

 

incidissem

 
fallaciarum
 

deceptionum

 

scripta

 

gratulatus

 

transtulisset


aliorum

 

victis

 
insinuari
 

magnam

 

secundum

 

elementa

 

supplicabat

 

Deinde

 

Neptunum

 

meruerat


acceperat
 
aetatem
 

Romano

 

statuam

 

magisterii

 
monstra
 

eximium

 
putant
 
venerator
 

idolorum