FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136  
137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   >>   >|  
o quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam volens*. Sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens, quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa poena sequeretur?[194] Et non erat jam illa excusatio*, qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est. 12. Ita sarcina saeculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis {133} altitudine remerguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare praestat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est; eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuae charitati me dedere, quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat, et vincebat*; hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, [Sidenote: Eph. 5, 14.]_Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus_: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et, Sine paululum, in longum ibat. Frustra [Sidenote: Rom. 7, 22-25.]_condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat_. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo in eam volens illabitur. _Miserum_ ergo _me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_? [Sidenote: VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.] 13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris, narrabo, et confitebor nomini tuo, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_Domine, adjutor meus et redemptor meus_. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis sub
PREV.   NEXT  
|<   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136  
137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

volens

 
membris
 

responderem

 
paululum
 

peccati

 
quemadmodum
 
invitus
 

condelectabar

 

longum


Frustra
 
interiorem
 

captivum

 

mentis

 

duceret

 
frequentabam
 

repugnaret

 

ecclesiam

 
habebant
 

secundum


hominem

 

Christus

 
illuminabit
 

undique

 

ostendenti

 

negotiis

 

mortuis

 
dormis
 
exsurge
 

dicere


omnino

 

somnolenta

 

vacabat

 
tantum
 
veritate
 

convictus

 

quantum

 
violentia
 

arctissimo

 

concubitus


tenebar

 
saecularium
 

servitute

 
negotiorum
 

anxietudine

 
desiderii
 

quotidie

 

vinculo

 

quidem

 

crescente