FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144  
145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   >>   >|  
non erimus tecum ultra in aeternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum? Et quae suggerebant in eo quod dixi, Hoc et illud? quae suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui misericordia tua! Quas sordes suggerebant! quae dedecora! Et audiebam eas jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. Retardabant {142} tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris? 27. Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens* venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae; ibi juventus multa et omnis aetas, et graves viduae, et virgines anus: et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis; sed [Sidenote: Ps. 112, 9.]_fecunda mater filiorum_ gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione hortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti, quod istae*? An vero isti et istae in seipsis possunt, ac non* in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum; noli metuere, non se subtrahet ut cadas: projice te securus, excipiet et sanabit te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura* adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: Obsurdesce adversus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur [Sidenote: Ps. 118, 85. vid. Sabat.]_Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei tui_. Ista controversia in corde meo, non nisi de meipso adversus meipsum. At Alypius affixus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur. [Sidenote: XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.] 28. Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit et congressit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus praesentia. Sic tunc eram, et ille sensit, nescio quid*; aliquid enim, puto, dixeram, in quo appareba
PREV.   NEXT  
|<   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144  
145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   >>   >|  



Top keywords:

suggerebant

 

Sidenote

 

diceret

 

adversus

 

aeternum

 

poteris

 

audiebam

 

affixus

 
Narrant
 

delectationes


lateri
 

Alypius

 

meipsum

 
metuere
 

meipso

 
controversia
 
Domini
 

murmura

 

nugarum

 

inusitati


projice

 

Projice

 
illarum
 

excipiet

 
sanabit
 

securus

 

erubescebam

 

cunctabundus

 
membra
 

terram


mortificentur

 

immunda

 

subtrahet

 

pendebam

 

rursus

 

Obsurdesce

 

suggerebatur

 

aptior

 
secessi
 
remotius

onerosa

 

posset

 

flendi

 

negotium

 

vocibus

 

effunderem

 

surrexi

 

solitudo

 

Alypio

 

nescio