FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169  
170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   >>   >|  
ntii corporales praesidenti et judicanti de* responsionibus coeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, et _ipse fecit nos_. Homo interior cognovit haec per exterioris ministerium: ego interior cognovi haec; ego, ego animus per sensum corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed _ipse me fecit_. 10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet haec species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt: non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut [Sidenote: Rom. 1, 20.]_invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur_*; sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent ista interrogantibus, nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem {173} modo utrique apparens, illi muta est, huic loquitur: imo vero omnibus loquitur; sed illi intelligunt qui ejus vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. Veritas enim dicit mihi: Non est Deus tuus coelum, et terra; neque omne corpus. Hoc dicit eorum natura videnti*: Moles est; moles minor est in parte quam in toto. Jam tu melior es; tibi dico, anima; quoniam tu vegetas molem corporis tui, praebens ei vitam; quod nullum corpus praestat corpori. Deus autem tuus etiam tibi vitae vita est*. [Sidenote: VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.] 11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animae meae? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua haereo corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum: nam reperiret [Sidenote: Ps. 31, 9.]_equus, et mulus, quibus non est intellectus_; quia* est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed illi per quem videam, huic per quam audiam: et propria singillatim caeteris sensibus sedibus suis et officiis suis; quae diversa per eos ago unus ego animus*. Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus; sentiunt enim etiam ipsi per corpus. [Sidenote: VIII. Memoriae vis.] 12. Transibo ergo et istam vim naturae meae, gradibus ascendens ad eum qui fecit me: et ven
PREV.   NEXT  
|<   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169  
170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

omnibus

 

Transibo

 

corpus

 

loquitur

 

possunt

 

sensibus

 

aliter

 
corpori
 

videat


interrogare
 

corporis

 

animus

 
interior
 

quibus

 
virtute
 
invenitur
 

sensitiva

 

Corporea

 

diversa


fabricavit

 

vivifico

 
sentiunt
 

praebens

 
vegetas
 

quoniam

 

nullum

 

sensifico

 
praestat
 

officiis


reperiret

 

videam

 

repleo

 

reperio

 

corpora

 

Dominus

 

vivunt

 

jubens

 
intellectus
 
audiat

compagem

 

vitaliter

 

caeteris

 

animam

 

carnem

 

naturae

 

animae

 

sedibus

 

ascendens

 

ascendam