FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  
erat, abiit ille; et ego ad me. Quae non in me dixi? Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur*; recusabat, et non se excusabat. Consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem. [Sidenote: VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.] 19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus, invado Alypium. Exclamo: "Quid patimur? quid est hoc? quid audisti? Surgunt indocti et coelum rapiunt; et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine! An quia praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi?" Dixi nescio quae talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. Neque enim solita sonabam; plusque alloquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba quae promebam. Hortulus quidam {138} erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non*: sed tantum insaniebam* salubriter, et moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum, et Alypius pede post pedem*. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat: aut quando me sic affectum desereret? Sedimus, quantum potuimus remoti ab aedibus. Ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse _omnia ossa mea clamabant_, et in coelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus, aut quadrigis, aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum etiam pervenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre; non semisauciam hac atque hac versare et jactare voluntatem, parte assurgentem cum alia parte cadente luctantem*. 20. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt homines, et non valent, si aut ipsa membra non habeant, aut ea vel colligata vinculis, vel resoluta languore, vel quoquo modo impedita sint. Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digiti
PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  



Top keywords:

hortum

 

quantum

 

coelum

 

saltem

 

fortiter

 

mortem

 

indignatione

 

fremebam

 
turbulentissima
 

insaniebam


tantum
 

sciebas

 

spiritu

 
indignans
 

eundum

 
pactum
 
exiret
 

placitum

 

vitaliter

 

desereret


affectum

 

Alypius

 
Sedimus
 

secretum

 
aderat
 

quando

 

Abscessi

 

futurus

 
gnarus
 

moriebar


aedibus

 

remoti

 

paululum

 

potuimus

 

ignarus

 

salubriter

 

sedebamus

 

valent

 
homines
 
membra

habeant

 

volunt

 

aliquando

 

faciebam

 

corpore

 

aestibus

 

cunctationis

 

colligata

 

vinculis

 

capillum