FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  
sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverant, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant omnes eum rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant. [Sidenote: III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.] 6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae, et de majore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes [Sidenote: Luc. 15.]_de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non opus est poenitentia_. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus* pastoris humeris reportetur ovis quae erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collaetantibus vicinis mulieri quae invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, _Quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est._ Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper idem, {130} quia quae non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia. 7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et caetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in praelio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur coelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit tale jam gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae
PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  



Top keywords:
semper
 

gaudium

 

Sidenote

 
Victorinus
 

agitur

 

periculum

 

audimus

 

collaetantibus

 

sanctis

 

vicinis


charitate

 
amplius
 

invenit

 
mulieri
 
drachma
 

thesauros

 

referatur

 

erraverat

 

lacrymas

 

delectatur


legitur

 

revixit

 

mortuus

 

minore

 

Quoniam

 
perierat
 

Angelis

 

excutit

 

quippe

 

solemnitatis


inventus

 

Gaudes

 
sancta
 

salvum

 

renuntiat

 

cupiunt

 

aegrotant

 

exsultant

 

quoniam

 

timuerunt


charus
 
nondum
 

ambularet

 

fortis

 

Easque

 
humanae
 

voluptates

 
salvus
 
pristinis
 

ambulat