FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  
utabilem praeferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret. Et pervenit* ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero _invisibilia tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspexi_; sed aciem figere non valui*: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quae comedere nondum possem. [Sidenote: XVIII. Solus Christus via ad salutem.] 24. Et quaerebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te; nec inveniebam, donec amplecterer [Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, [Sidenote: Rom. 9, 5.]qui est super omnia Deus benedictus in saecula_, vocantem et dicentem, [Sidenote: Jo. 14, 6.]_Ego sum via, et veritas, et vita_; et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni; quoniam [Sidenote: Jo. 1, 14.]_Verbum caro factum est_, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meum Jesum, humilis humilem; nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens, subditos[174] erigit ad seipsam: in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutriens amorem; ne {120} fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione [Sidenote: Gen. 3. 21.]_tunicae pelliceae_[175] nostrae, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos. [Sidenote: XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.] 25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari; praesertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet [Sidenote: Jo. 1, 14.]VERBUM CARO FACTUM, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex his quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non haesisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam nove
PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

veritas

 

humilem

 

Verbum

 

nosset

 

mutabili

 

nostrae

 

levaret

 

surgens

 

tantumque


sentiebam

 

Domino

 

putabam

 
senserit
 

Christi

 

incarnatione

 
prosternerentur
 
tunicae
 

amorem

 

nutriens


fiducia

 

longius

 
progrederentur
 

tumorem

 

seipsis

 

sanans

 

trajiceret

 

potius

 

infirmarentur

 

Christo


pelliceae

 

participatione

 

videntes

 

divinitatem

 

infirmam

 

nullus

 

incommutabilitatem

 

traderentur

 

manducavit

 

ambulavit


dormivit

 

scripta

 

quidem

 
suspicari
 

poteram

 

Tantum

 

cognoveram

 

exhilaratus

 
contristatus
 
humana