inem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter
hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat
aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret
super nos? Absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui
creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos* homines boni aliquid agis ad
animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? Unde curasti? unde sanasti?
Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam
medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem
illam praecidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cuppam,
litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen,
amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa
respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici
adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu
quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata
exagitare appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia
ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa
periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum*,
et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum
saeculorum ordinate* turbulentum, etiam de alterius animae insania[243]
sanasti alteram; ne quisquam cum hoc adverterit, {159} potentiae suae
tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.
[Sidenote: IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.]
19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus,
quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro
servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi
moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque
mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re
cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam
super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea, sicut
benevolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere
irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refractum et
quietum cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille
inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronae multae quarum viri
mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent,
inter amica colloquia illae arguebant marito
|