FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150  
151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   >>   >|  
erga nos beneficia tua in illo tempore, praesertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me [Sidenote: Is. 40, 4. Luc. 3, 45.]_complanaveris, humiliatis montibus et collibus_ cogitationum mearum, _et tortuosa_ mea _direxeris, et aspera lenieris_; quomodo ipsum etiam Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum [Sidenote: Ps. 28, 5.]_cedros_ quas jam _contrivit Dominus_, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus. [Sidenote: Quibus coelitus perfusos gratiis, et quam vivido pietatis sensu, dum Psalmos evolvit.] 8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate! Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se abscondat a calore tuo_. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichaeis; et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc*, et me nesciente quod ibi essent intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. _Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam._ Audirent ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent quae inter haec verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei. 9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et {151} exsultando in tua misericordia, Pater. Et haec omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum, quousque graves corde? Ut
PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150  
151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

dicerem

 

quomodo

 

essent

 

Psalmos

 

audirent

 

pietatis

 

adversus

 
Domine
 

intuerentur


psalmum
 

nesciente

 

faciem

 
alicubi
 

quando

 
cantantur
 
quartum
 

Vellem

 

calore

 

rursus


sacramenta

 

medicamenta

 
miserabar
 

Manichaeis

 
dolore
 

indignabar

 

nescirent

 

potuissent

 
vehementi
 

insani


abscondat

 

antidotum

 

orationem

 

sperando

 

exsultando

 

misericordia

 

inferbui

 

ibidemque

 
affectu
 
familiari

timendo

 

Inhorrui

 

exibant

 

hominum

 

quousque

 

graves

 

oculos

 

conversus

 

spiritus

 

Miserere