FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149  
150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   >>   >|  
us in te, amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram, [Sidenote: Ps. 67, 16.]_in monte incaseato[215], monte tuo, monte uberi_. 6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collaetabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut Veritatis Filii tui carnem phantasma[216] crederet; tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum imbutus ullis Ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor[217] ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne solvisti; et nunc ille vivit [Sidenote: Luc. 16, 22.]_in sinu Abraham_. Quidquid illud est quod illo significatur sinu[218], ibi Nebridius* vivit, dulcis amicus {149} meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animae locus? Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille*, nostri sis memor. Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali conversione nostra*, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicet conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus, [Sidenote: Ps. 26, 8.]_Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram._ [Sidenote: IV. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolae ad Nebridium.] 7. Et venit dies* quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est. Eruisti linguam meam unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis omnibus[219]. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tanquam in pausatione anhelantibus*, testantur libri disputati[220] cum praesentibus, et cum ipso me solo[221] {150} coram te: quae autem cum absente Nebridio[222], testantur epistolae. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna
PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149  
150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

Domine

 

Nebridium

 
omnibus
 

quando

 

nondum

 

Nebridius

 

testantur

 

vultum

 

medullis


libertatis

 
otiosae
 

cantandum

 
videbantur
 
tandem
 

opperientes

 

consolantes

 

Verecundum

 

tristem

 

conversione


amicitia

 

eramus

 

nostri

 

nostra

 

exhortantes

 
proximo
 

poterat

 

jamque

 

facturus

 

sequeretur


conjugalis

 

gradus

 
scilicet
 

evoluti

 

scripti

 

anhelantibus

 

pausatione

 

tanquam

 

disputati

 

praesentibus


scholam
 
superbiae
 

egerim

 

litteris

 

quidem

 
servientibus
 

sufficiat

 
tempus
 
commemorandi
 

epistolae