FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168  
169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   >>   >|  
o, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec [Sidenote: Is. 58, 10.]_fiant tenebrae meae sicut meridies_ in vultu tuo. [Sidenote: VI. Quid amat, cum Deum amat; et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.] 8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et [Sidenote: Rom. 1, 20.]_coelum, et terra, et omnia quae in eis_ sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus [Sidenote: Ib. 9, 15.]_ut sint inexcusabiles_. Altius autem tu _misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris_: alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, non candorem lucis ecce* istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit {172} edacitas, et ubi haeret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo. 9. Et quid est hoc? Interrogavi terram[257], et dixit, Non sum; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quaere super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas; Neque nos sumus Deus quem quaeris, inquiunt. Et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: Dixistis* mihi de Deo meo quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: [Sidenote: Ps. 99, 3.]_Ipse fecit nos_: Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum[258]. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt; unum exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quaerere debui Deum meum*? Jam quaesiveram per corpus a terra usque ad coelum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum. Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nu
PREV.   NEXT  
|<   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168  
169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

coelum

 

Interrogavi

 

quemdam

 

omnibus

 

corpus

 

carnis

 

odorem

 

amplexum

 

quamdam


interius

 

nescio

 

flabiles

 
mittere
 

nuntios

 

oculorum

 
radios
 
quousque
 

meorum

 

universus


stellas

 

Anaximenes

 
Fallitur
 

melius

 

incolis

 

inquit

 

renuntiabant

 

quaecumque

 

terram

 

confessa


quippe

 

quaere

 

responderunt

 

vivarum

 

abyssos

 

reptilia

 

animarum

 

inquiunt

 

species

 

quaerere


direxi

 

intentio

 

responsio

 
quaesiveram
 

praesto

 

respondi

 

exterius

 

alterum

 
Interrogatio
 
Dixistis