FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164  
165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   >>   >|  
pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis [Sidenote: Ps. 90, 13.]_leo et draco_: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit. 37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est; cui servivit [Sidenote: Luc. 8, 15.]_fructum_ tibi _afferens cum tolerantia_, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine Deus meus*, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae famulae tuae[255], cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum, nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in aeterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius ei praestetur in multorum orationibus, per confessiones*, quam per orationes meas. * * * * * {168} LIBER DECIMUS. Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore haec scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quae ad ipsum cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animae suae facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiae; et quid circa unamquamque praescribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animae suae languores sanatum iri confidit. [Sidenote: I. In Deo solo spes et gaudium.] 1. Cognoscam te, cognitor meus, [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_cognoscam sicut et cognitus sum_. Virtus animae meae, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas [Sidenote: Eph. 5, 27.]_sine macula et ruga_. Haec est mea spes, [Sidenote: Ps. 115, 10.]_ideo loquor_; et in ea spe gaudeo, quando sanum* gaudeo. Caetera vero vitae hujus tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magi
PREV.   NEXT  
|<   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164  
165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

animae

 
meorum
 

respondebit

 
inspira
 

gaudeo

 
qualis
 
Deumque
 

habitare

 

aperuit


exhibet
 
inquirit
 

Quemadmodum

 

triplici

 

tentatione

 
curiositatis
 

voluptatis

 

affectus

 
ostendit
 

dignari


prioribus

 

Deinde

 
sensus
 

Libris

 

primis

 

primum

 

gratiam

 
profitetur
 
scribebat
 

scrutatur


tempore

 

fuerit

 

cognoscendum

 
lustrat
 
facultates
 

memoriam

 

perceptam

 
superbiae
 

ineunda

 

baptismi


disquirens

 
stupendam
 

macula

 
coapta
 

habeas

 
possideas
 

loquor

 

flenda

 

quanto

 

fletur