FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171  
172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   >>   >|  
ens; et mel defruto, lene aspero, nihil tunc gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono. 14. Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. Ibi enim mihi coelum et terra et mare praesto sunt, cum omnibus quae in eis sentire potui, praeter illa quae oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando, et ubi egerim, quoque modo cum agerem affectus fuerim. Ibi sunt omnia quae sive experta a me sive credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum, vel ex eis quas expertus sum creditarum, alias atque alias et ipse contexo praeteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "Faciam hoc aut* illud," dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus; "et hoc {175} aut illud sequetur." "O si esset hoc aut illud!" "Avertat Deus hoc aut illud!" Dico apud me ista: et cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem si defuissent. 15. Magna ista vis est memoriae, magna nimis, Deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum ejus pervenit? Et vis est haec animi mei, atque ad meam naturam pertinet; nec ego ipse capio totum quod sum. Ergo animus ad habendum seipsum angustus est. Et ubi sit, quod sui non capit*? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes et fluctus et flumina et sidera quae vidi, et Oceanum quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum. Et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi. [Sidenote: IX. Memoria disciplinarum.] 16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. Hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco*; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio sic hic* est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et praeterieri
PREV.   NEXT  
|<   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171  
172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   >>   >|  



Top keywords:
memoriae
 

dicerem

 

imagines

 
fluctus
 

ingenti

 

oculis

 

memoria

 

viderem

 

quando

 

praesto


Quomodo

 
relinquunt
 

seipsos

 
videbam
 
praeterieri
 

sonuerit

 

mirantur

 

siderum

 

ingentes

 

apprehendit


stupor

 

imagine

 

montium

 

admirari

 

admiratio

 
oboritur
 

retenta

 

ambitum

 

homines

 

Oceani


fluminum

 

latissimos

 
reliquerim
 

lapsus

 

quidquid

 

peritia

 

gestat

 

immensa

 

capacitas

 

Memoria


disciplinarum
 
doctrinis
 

remota

 

interiore

 

exciderunt

 
liberalibus
 

litteratura

 
percepta
 
nondum
 

Sidenote