FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162  
163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   >>   >|  
ce corpus elatum est*, imus[251], redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus[252] quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ego precibus flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriae meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quae jam non fallaci verbo pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem lavatum; quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci [Greek: balaneion] dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, [Sidenote: Ps. 67, 6.]_Pater orphanorum_, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim Deus creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopore* gratiae: Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios. 33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte* in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*, quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet; et si pecccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae, {166} matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui. [Sidenote: XIII. Orat pro matre defuncta.] 34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_quae in Adam moritur_. Quanquam illa _in Christo viv
PREV.   NEXT  
|<   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162  
163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 
omnium
 

dolorem

 

oculis

 

matrem

 

quoniam

 
confiteor
 
precibus
 

priusquam

 

substernens


hominis

 

superbe

 

interpretantis

 

cujusquam

 

requievi

 
ploratum
 

Domine

 
invenerit
 

pecccatum

 

flevisse


elatum

 

exigua

 

interpretetur

 
litteris
 

vellent

 

quantum

 

sancte

 

morigeram

 
blandam
 

conversationemque


reducebam

 

paulatim

 
pristinum
 

sensum

 

ancillam

 

subito

 
dimisi
 
redimus
 

lacrymas

 

continebam


effluerent
 

lacrymis

 

libuit

 

destitutus

 

conspectu

 

interim

 

famula

 
lacrymarum
 

noster

 
poterat